- NECYOMANTIA
- NECYOMANTIAseu NECROMANTIA, aliter Anagogitis, Plinio l. 35. c. 11. ab evocando Deûum Manium imagines. Cicero 1. Tusc. Inde ea, quae meus amicus Appius Necyomantia faciebat: Inde in vicinia nostra Averni lacus:Unde anime excitantur, obscura umbra, aperto ostioAlii Acheruntis, salso sanguine, imagines mortuûm.Non vero omnes omnino, sed solas ἀώρων, qui funere acerbô abrepti et Βιοθανάτων, qui violentô mortis genere praerepti essent, animas in Necyomantia Magicis artibus evocari, creditum nonnullis, quia de propinquo evocarentur, nec avellendae essent ex intimis sedibus Inferorum, ubi quiescere solum Animas matura aetate solutas, placidâ morte separatas at que etiam supremitatis honore donatas opinabantur. Plerique enim dubitârunt etiam Paganorum, an ex imperio et arbitrio Magi, animae ab Inferis ipsis evocari possent, ad oracula responsitanda? Non autem receptos esse Inferis, qui\ funere acerbô vel violentô mortis genere essent abrepti, aut qui sepulturae honore caruissent, multorum fuit sententia. Aliam rationem suggerit Tertullian. de Anima. Itaque invocantur quidem Ahori et Biothanati, sub illo fidei argumento, quod credibile videtur, eas potissimum animas ad vim et iniuriam facere, quas per vim et iniuriam saevus et immaturus finis extorsit, quasi ad invicem offensae, etc. Vide hanc in rem Salmas. ad Solin. p. 1091. et 1119. et hic passim, vocibus Manes, Mussare, Necromantici, Nigromantia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.